Pages

SVPER ME

Quo munere fungar: linguas latinam et graecam penes Ponticiam studiorum Universitatem a Sancto Thoma Aquinate doceo

Quo vitae statu, ut aiunt, fruar: feliciter extiti maritus optimae perbellaeque uxoris ac pater duorum liberorum quorum maior natu filius Jacobus Benedictus nuncupatur, altera quidem minoris aetatis atque in antecessum nata Catherina Johanna "Kateri Gianna" vulgo vocatur. Olim seminaria Catholica varia  (in primis apud Institutum Christi Regis, dein autem ad Institutum a Bono Pastore, tandem vero cum Fraternitate S. Petri) adivi ut clerum Domini attingerem salus tamen corporis simul ac Domini Jesu voluntas aliter providerat.  Hic (Romae) optime maneb[o] usque ad tempus quo Deus nos, me scil. et familiam totam, in alteras terras mandaverit.  Interea Liturgiae juxta Johannis Chrysostomi formulam cantibus slavicis absolutae quotidie intersum quibuscum cultoribus cano inter tenores...interdum deficiente eo qui partem imam perficit, bassi vel baritoni voces sustineo!

Quibus linguis utar: sermones vivos colo, quippe qui numquam prorsus extincti sunt, videlicet, hebraeum, latinum, paleo-graecum, paleoslavonicum. Ex idiomatibus modernis mihi cordi factae sunt linguae Gallica, Hispanica, Italica, Lusitanica, et nuper Germanica seu Theudisca. Equidem in civitatibus foederatis Americae Septentrionalis natus, beate meridiana loca incolebam, sed ultimis temporibus Romae dego una cum familia.


No comments:

Post a Comment