Pages

Monday, February 9, 2015

TMC - preces quas memoriae mandare oportet

Februarii, die X: Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genetrix: nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta!

Feb, d. XVII: Ave Regina caelorum, Ave Domina Angelorum: Salve Radix, salve Porta, ex qua mundo Lux est orta.  Gaude Virgo gloriosa, super omnes speciosa: Vale o valde decora, et pro nobis Christum exora.
V: Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R: Da mihi virtutem contra hostes tuos.
Oremus:   Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium: ut, qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus; intercessionis eius auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Christum Dominum nostrum. Amen.

Mense Februario, die XXIV: Angele Dei, qui custos es mei, me tibi commissum pietate superna: illumina, custodi, rege et guberna!

Februarii mensis die XXVI: Invocatio Sanctissimae ac vivificantis Crucis D.N.I.C.: Adoramus Te, Christe, et benedicimus tibi: quia per Sanctam Crucem tuam redemisti mundum!

Martii mensis, die 10: Memorare, O piissima Virgo Maria, non esse auditum a saeculo, quemquam ad tua currentem praesidia, tua implorantem auxilia, tua petentem suffragia, esse derelictum. Ego tali animatus confidentia, ad te, Virgo Virginum, Mater, curro, ad te venio, coram te gemens peccator assisto. Noli, Mater Verbi, verba mea despicere; sed audi propitia et exaudi. Amen.


ad XIX (undevicesimam) diem mensis Martii:
Suscipe Domine, universam meam libertatem: accipe memoriam, intellectum, atque voluntatem omnem.  Quidquid habeo vel possideo, mihi largitus es: id tibi totum restituo ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum.  Amorem Tui solum cum gratia tua mihi dones et dives sum satis nec aliud quidquam ultra posco. Amen!

31 die, m. Martii
Ad te, beate Joseph, in tribulatione nostra confugimus: atque implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus.  Per eam, quaesumus, quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit caritatem perque paternum quo puerum Iesum amplexus es amorem, supplices deprecamur ut ad haereditatem quam Jesus Christus acquisivit sanguine suo benignus respicias ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o custos providentissime Divinae Familiae, Jesu Christi sobolem electam; prohibe a nobis, amantissime pater, omnem errorum ac corruptelarum luem: propitius nobis, sospitator fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto, et sicut olim Puerum Jesum e summo eripuisti vitae discrimine ita nunc Ecclesiam Sanctam Dei, ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende nosque singulos perpetuo tege patrocinio ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus.  Amen!

Mense Aprili, die septima
Regina Caeli, Laetare, Alleluia!  Quia quem meruisti portare, Alleluia!
Resurrexit, sicut dixit, Alleluia! Ora pro nobis Deum, Alleluia!
V: Gaude et laetare, Virgo Maria, Alleluia!
R: Quia surrexit Dominus vere, Alleluia!
Oremus:                                      Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus, ut per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eundem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Aprilis mensis nona die: Christus resurrexit a mortuis, mortem morte calcavit, et mortuis [vel: entibus] in sepulchris vitam donavit!

Canticum Simeonis: Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum Verbum tuum in pace.
Quia viderunt oculi mei - salutare tuum.
Quod parasti ante faciem omnium populorum.
Lumen ad revelationem gentium - et gloriam plebis tuae Israel.

3 preces, III interrogata oralia, tres quaestiones scriptis mandandae

AUT

Pensa in capitulo seu Parte II

No comments:

Post a Comment